- LOCAR
- LOCARLatinis dictum est, quod Θεωρεκὸν Graecis, merces sc. pro loco in Spectaculis; corrupte Lutar. Unde Locarii, qui in Theatris sedes locabant, aliter Designatores quoque. Mart. l. 5. Epigr. 25. cuius Epigraphe de Hermete. v. 9.Hermes divitiae Locariorum.Varro Lotarium dici notat. quod datur in stabulo et taberna; Locar, quod in Theatro. Vide Salmas. ad Solin. p. 234. et infra, in Theorica Pecunia. Neque vero sedes solum in Theatro, sed et sellae Iudicum et tribunalia, ut quae firma non erant, verum ad tempus exstruebantur locari solebant, uti pluribus docet Casaub. ad Suet. in Ner. c. 19. Item in triumpho traducenda, Liv. l. 45. c. 39. Porro in insulas deportandi, ut suo loco diximus, aliaqueve, de quibus hîc passim. infra inprimis in voce Provincia etc. uti de ratione du plici fundos locandi Vett. usitatt, infra Nummo locare, it in voce Partes. Apud Athenicnsesinter ceteras tutoris curas non minima fuit locatio adium ex lege, Τὸν Ε᾿πίτροπον τὸν ὄικον μιςθοῦν, ut infra videbimus in voce tutela. Fiebat autem id novo ineunte anno, mense Hecatambaeone, hunc enim migrabant ex aedibus in alias Athenienses, Ibid. sicut Kalendis Iulii Rom. ut supra dictum, ubi de totius Anni Kalendis. De Locatione vectigalium, apud utrosque vide infra in voce Vectigal: de Locatione arvipendiorum. quae Diis suis consecravit Vett. superstitio ut ex teditibus illorum impensae sierentin sacrificia, itidem infra in voce Victima.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.